Strutture
Servizi
Contenuto della pagina - Torna all'inizio
Lucius Cornelis Celsus, De Medicina, VIII, 4, 1
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eveniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam; eoque in angusto magis spes est.