Centro di Neurochirurgia Endoscopica

Contenuti del sito

Menu di navigazione - Torna all'inizio


Contenuto della pagina - Torna all'inizio


Lucius Cornelis Celsus, De Medicina, VIII, 4, 20-21

[20] Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis.
[21] Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti; dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio; caro livida, maxillarum rigor atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa vacum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit.

torna