Centro di Neurochirurgia Endoscopica

Contenuti del sito

Menu di navigazione - Torna all'inizio


Contenuto della pagina - Torna all'inizio


Lucius Cornelis Celsus, De Medicina, VIII, 3, 2-11

[2] Si vitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagminatur; quia si leviter inprimitur, parum proficit; si graviter, non movetur.
[3] Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagminatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Ubi iam iter modiolo pressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est.
[4] Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus in locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur.
[5] Utro modo vero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit.
[6] Si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum invenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
[7] Terebra vero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur.
[8] Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci vocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte levis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur;
[9] eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum os eiectum est, circumradendae levandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet.
[10] Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero. Si bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.
[11] Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exasperaturque; quod ubi incidit, radi et levari satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.

torna

- Invia l'articolo ad un amico: