Centro di Neurochirurgia Endoscopica

Contenuti del sito

Menu di navigazione - Torna all'inizio


Contenuto della pagina - Torna all'inizio


Lucius Cornelis Celsus, De Medicina, VIII, 4, 18-19

[18] His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra (10) positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate.
[19] Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula vel folia vitis contrita, et cum recenti vel buturo vel adipe anserina mixta; cervixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si p516parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Ubi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.

torna

- Invia l'articolo ad un amico: